monumenta.ch > Ambrosius > 2 > 6 > bnf7296.38 > sectio 63 > sectio 20 > sectio 75 > 4 > sectio 17 > 112 > 26 > sectio 55 > sectio 94 > cpl894.154 > sectio 12 > A > sectio 2 > 18 > CAPUT X. > 44 > 13 > sectio 141 > sectio 14 > 4 > sectio 42 > cpl894.149 > sectio 106 > sectio > sectio 129 > 217 > sectio 12 > 3 > 19
Ambrosius, Epistolarum classis I, 37, 18. <<<     >>> 20.

19.

1 Sapiens ergo liber, quoniam qui ea facit, quae vult, liber est.
2 Sed non omnis bona voluntas, sed sapientis est omnia quae bona sunt velle; odit enim malum, quia quod bonum est, elegit.
3 Ergo si quod bonum est elegit, arbiter electionis, et eligens operationis liber est; quia quod vult facit: liber ergo sapiens.
4 Sapiens omnia quae facit, bene facit.
5 Qui autem bene facit omnia, recte facit omnia: qui vero recte facit omnia, utique inoffense, et irreprehensibiliter, et sine damno et commotione sui facit omnia.
6 Cui igitur hoc subest, ut inoffense faciat omnia, faciat irreprehensibiliter, faciat sine commotione sui, sine damno; nihil insipienter facit, sed sapienter omnia.
7 Qui autem sapienter facit, nihil habet quod metuat; metus enim in peccato est.
8 Ubi autem nulla formido, ibi libertas: ubi libertas, ibi potestas faciendi quod vult: solus ergo sapiens liber est.